+
+
+
+ Siccine dividimur, vita mihi carior Uxor,
+
+ Morte tua nostrum dissociante thorum?
+
+ Siccine me miserum, nunquam relictura, relinquis
+
+ Me miserum, et Natos, pignora cara, tuos?
+
+ Non te Bactra tenent, non me nunc ultima Thule,
+
+ Longius est spatium, nos quod abesse facit.
+
+ Nunc mihi, nunc cantum ventosque, amnesque morantem,
+
+ Nunc cuperem auditas Manibus esse fides.
+
+ Non summo ut faciam quercus descendere ab Aemo;
+
+ Aut stare immotas voce canentis aves.
+
+ Sed carae ut repetam fugientem conjugis Umbram
+
+ Nunc prece, nunc cythara consociante preces
+
+ Irem audax (amor ipse facem praeferret eunti)
+
+ Plena tenebrarum per loca, plena metus.
+
+ Atque aliquis miserans maesta de gente silentum,
+
+ Quos olim simili vulnere stravit amor,
+
+ Ostendens procul Elysium, loca laeta piorum,
+
+ „Quam petis, ille tenet“, diceret, „ille locus“.
+
+ Non me, non novies Styx interfusa teneret
+
+ Viminea et novies trajicienda rate.
+
+ Non fera vipereo terreret crine Megaera,
+
+ Majestas Stygii non truculenta Jovis.
+
+ Forsan et ille pius lacrymas ad verba precantis
+
+ Funderet, et reditum Conjugis annueret.
+
+ Quid loquor ah! demens? non est revocabilis ultra,
+
+ Transvecta est Stygios quae semel Umbra lacus.
+
+ Non redit ad fontem, quae fontem deserit unda.
+
+ Non reflorescunt, quae cecidere, rosae.
+
+ Ergo, quod est miseris reliquum solumque levamen,
+
+ Quo lever, heu! superest nil nisi flere mihi,
+
+ Nil nisi flere meos, saevissima vulnera, casus,
+
+ Dum cineri uxoris jungar et ipse cinis.
+
+ Vix afflicta Domus geminati insignia luctus
+
+ Exuerat, madidas non bene sicca genas:
+
+ Ecce cadit saevae jam tertia victima Morti
+
+ Uxor, vulneribus victima caesa tribus.
+
+ Non fuit illa tibi communi lege necanda,
+
+ Impia Mors, plagis percutienda fuit.
+
+ Cuncta tui in miseram consumpsti tela furoris,
+
+ In sola haeserunt sed tua tela cute.
+
+ Membra malis cessere, animus fuit altior illis,
+
+ Tu fragilis victrix corporis, ille tui.
+
+ Saepe opus igne fuit, ferroque; ullumne dolentis
+
+ Inter eas poenas edidit illa sonum?
+
+ Num viso extimuit ferro, ingemuitve recepto?
+
+ Non patiens gemitum, sed miser ipse dabam.
+
+ Ah! chalybe immiti languentis caesa rigabat
+
+ Membra cruor: lacrymis non maduere genae.
+
+ Num, quando monita est, momenta novissima vitae
+
+ Instare, et celeri jam properare gradu?
+
+ Scilicet hos animos illi mens inscia noxae,
+
+ Inque Deum pietas, et proba vita dabat,
+
+ Hos amor in miseros, miserisque intenta juvandis,
+
+ Clausa sibi, reliquis semper aperta manus:
+
+ Et vigil in Natos cura, et studium acre tuendae
+
+ In nivea morum simplicitate domus:
+
+ Et tormenta per haec candentis atrocia ferri,
+
+ Quae toties visa est sustinuisse libens,
+
+ Posthuma vitandi tormenta, piantia Manes,
+
+ Spes prope certa, sibi si qua pianda forent.
+
+ Hos animos etiam illa dabant, quae pectore forti
+
+ Ex gemina amissa vulnera prole tulit.
+
+ O Superi, quantum vidit maeroris amari,
+
+ Et quantum vidit roboris illa dies!
+
+ Quae caruere genae lacrymis, et questibus ora?
+
+ Fundere nec lacrymas visa, nec illa queri.
+
+ Exuerat Matrem coram, Matrem intus agebat,
+
+ Non se, sed miserum commiserata Virum.
+
+ Dotibus his tantis quid nunc bona corporis addam?
+
+ Quid cultum ingenuis artibus ingenium?
+
+ Quid quam dulce melos manabat ab ore loquentis,
+
+ In quo opifex mellis fecerat ipsa favos?
+
+ Talem fata mihi rapuere, immitia fata,
+
+ Consortem thalami, subsidiumque mei.
+
+ Post duo dilectae crudelia funera prolis,
+
+ Praesto illa, auxilium quae mihi ferret, erat.
+
+ Tota videbatur gens esse superstes in illa
+
+ Nullaque, ea salva, membra recisa Domus.
+
+ Nec me illa omnino miserum solante putabam,
+
+ Illa levamen erat levantis, et illa comes.
+
+ Decrescit siquidem fidas diffusus in aures
+
+ Luctus, ut in rivos secta fit unda minor.
+
+ Adde alios casus, et quae mala plurima passus,
+
+ Insontem invidiae vi superante, fui:
+
+ Nunc mihi fraude mala jus libertatis ademptum,
+
+ Nunc raptae, parcus quas dabat usus, opes.
+
+ Dum tu aderas, uxor, felix dicebar, eramque,
+
+ Nil nocuit telis sors mihi saeva suis.
+
+ Vim mala perdebant in dulci conjugis ore,
+
+ Et quam tu, poterant aspera fata minus.
+
+ Cui querar infelix? cui nunc mea tristia dicam?
+
+ Quae lacrymas posthac terget amica manus?
+
+ Cuncta, illa rapta, rapuit manus invida Parcae,
+
+ Unde afflicta malis mens capiebat opem.
+
+ Nec, quia ter denos mecum una exegerit annos
+
+ Est mihi, ceu sero rapta, dolenda minus.
+
+ Ah! magis illa ligant, quorum est diuturnior usus,
+
+ Et plus, quae plus sunt nexa, dirempta dolent.
+
+ Sic tener, ac mollis ramo si ramus adhaesit,
+
+ Disjungas facili vincla novella manu.
+
+ Frangitur annosus, vel vix victusque gemensque
+
+ Alter ab amplexu solvitur alterius.
+
+ Nullaque sat longa est, quae desinit esse, voluptas,
+
+ Et nulla est magno longa in amore mora.
+
+ Longa mora est tali mihi nunc uxore carenti,
+
+ Omnis mense dies longior, hora die est.
+
+ Quid moror ergo miser? cur non invisa relinquo
+
+ Lumina? cur te non, o mea vita, sequor?
+
+ Tu mihi dicebas, sine me nil dulce futurum,
+
+ Non si ipsum flueret nectar in ora, tibi.
+
+ Quo sola ergo fugis, comitem aspernata maritum?
+
+ In rapidos abeunt cur tua dicta Notos?
+
+ Sed non sola fugis: me tecum, ubicumque moraris,
+
+ Qui bene nos junxit, vivere cogit amor.
+
+ Una mei pars tecum abiit, minor altera mecum est,
+
+ Pars abiit melior, plena dolore manet.
+
+ Ast haec ipsa brevi tua post vestigia curret,
+
+ A majore nequit pars procul esse minor.
+
+ O volet illa dies, quae partes uniat ambas,
+
+ Meque addat comitem tempus in omne tibi!
+
+ Mors tua divisit, mea nos conjungat, et urna
+
+ Consociet, thalamus quos sociare nequit.
+
+
+
+
+